SALVE, MATER MISERICORDIAE

Aucun CD référencé contenant ce chant

Aucun recueil de partitions référencé contenant ce chant


Salve, Mater misericordiae,
Mater Dei, et mater veniae,
Mater spei, et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae,
O Maria !


1 - Salve, decus humani generis,
Salve, Virgo dignior ceteris,
Quae virgines omnes transgrederis,
Et altius sedes in superis,
O Maria !

2 - Te creavit Deus mirabilem,
Te respexit ancillam humilem,
Te quaesivit sponsam amabilem,
Tibi numquam fecit consimilem,
O Maria !

3 - Te beatam laudare cupiunt
Omnes justi, sed non sufficiunt,
Multas laudes de te concipiunt,
Sed in illis prorsus deficiunt,
O Maria !

4 - Esto, Mater, nostrum solatium,
Nostrum esto, tu Virgo gaudium,
Et nos tandem post hoc exsilium,
Laetos junge choris caelestium,
O Maria !