Alleluia, Alleluia, Alleluia.

1 - O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae,
Morte surrexit hodie : Alleluia.

2 - Et mane prima sabbati,
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli, Alleluia.

3 - Et Maria Magdalene,
Et Jacobi, et Salome,
Venerunt corpus ungere, Alleluia.

4 - In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus :
In Galilaea est Dominus, Alleluia.

5 - Et Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius, Alleluia.

6 - Discipulis adstantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens : Pax vobis omnibus, Alleluia.

7 - Ut intellexit Didymus
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fere dubius, Alleluia.

8 - Vide, Thoma, Vide latus.
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus, Alleluia.

9 - Quando Thomas Christi latus
Pedes vidit atque manus,
Dixit : Tu es Deus meus, Alleluia.

10 - Beati qui non viderunt
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt, Alleluia.

11 - In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio,
Benedicamus Domino,
Alleluia.

12 - De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias, Alleluia.