CREDO
Symbole de la foi : Credo III

Aucun CD référencé contenant ce chant

Aucun recueil de partitions référencé contenant ce chant


Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum, Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum :
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum, de Deo vero,
genitum, non factum,
Consubstantialem Patri ;
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem
descendit de cœlis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine.
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis,
sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
Et ressurexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria judicare
vivos et mortuos ; cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi. Amen.